De polypis oesophagi atque de tumore ejus generis primo prospere exstirpato : commentationem / scripsit Albrecht Theodorus Middeldorpf.
- Middeldorpf, Albrecht Theodor, 1824-1868.
- Date:
- 1857
Licence: Public Domain Mark
Credit: De polypis oesophagi atque de tumore ejus generis primo prospere exstirpato : commentationem / scripsit Albrecht Theodorus Middeldorpf. Source: Wellcome Collection.
12/36 (page 6)
![ciborum. Si in stomachum dependeret tumor, de liquoris gastrici in eum vi quadam iafluente posset cogitari. (?) Loca tumori propinqua praeter soli materni quam commemoravimus ti-actione afficiuntur uTitatione meclianica atque extentione. Irritatio mucosae necessario secum fert catarrhum, quin etiam oesophagi suppurationem (fio- kitanskius loquitm- de ulcere, quod supra ipsam cardiam ad sinistram fuerit, magnitudinem nummi argentei, quem vicenarium [Zwanziger] vocant, habuerit et usque ad tunicam muscularem progressum, ibi exsudato cano vestitum, ac dentato mucosae margine circumdatum fuerit) — simul cum tristissimis ejus sequelis. Extentio vero interdum permagna facta est (in aegroto DallasH 2/2, in meo l'^ diam.) et omnia ista praebet incommoda, quae ex impedita musculorum actione exoriuntur, eaque re rursus in caussa sunt, ut tubus alimentarius extendatur. Apud Rokitanskium oesophagus in medio poljpo arcte circa eum constrictus erat. Symptomata. Inter symptomata, quae poljpus oesophagi affert, ante omnia com- memorari debet djsphagia, quae in frigore sicco major, in aere humido minor est (auctore Vimontio). Tempore, quo poljpus formari incipit, aegrotus de ob- staculo quodam in faucibus queritur, quod frustra deglutire conatur. Cibi descendunt quidem, sed magis magisque impediti. Descensi facile redeunt; ac mox eo redactus est aegrotus, ut vix cibis fluidis vesci possit; velut Wrowsmithii aegrotus, qui nisi in tergo jacens resupino capite glutire non poterat, quia sic poljpus haud dubie commodiorem situm obtinebat. Aegro- tus impedimenti sedem indicat: ibi gula nimis arida ei videtur, glutit bis terve, coUum digitis permulcendo sibi subvenire conatur, multum bibit, et dolorem angoremque sentit simul cum periculo suflFocandi, quod maxime ac saepissime noctu ei minatur. (Apud aegrotum Rokitanskii pariter atque apud meum postremo molestiae inter glutiendum evanuerant.) Impedita pon'0 est respiratio tracheae compressione, vel eo, quod larynx trahitur: quae impeditio imprimis noctu saepe ac vehementer adesse solet.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b20425144_0014.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)