Licence: Public Domain Mark
Credit: Statuta Universitatis Oxoniensis. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by Royal College of Physicians, London. The original may be consulted at Royal College of Physicians, London.
302/388 (page 280)
![App. p. 87. [1636.] EIIINOMI2, Seu explanatiojuramenti, quod de observandu statu- tis Universitatis a smgutis <pr<estari .solet: quatenus scilicet, seu quousque, obli- garejurantes censendum sit, Quoniam aliis restrictior et morosior, aliis contra laxior et discinctior est conscientia; illi levissimos quosque lapsus suos calumniari nati sunt, et sese non saepius immorigeros quam perjuros esse arbitrantur; hi quoscunque legum nexus, jurisjurandi religionem, conscientiae laqueos, strophis suis eludere satagunt, et ipsi sibi palpum obtrudunt: non abs re fore visum est explicare, quatenus seu quousque jurisjurandi, de sta- tutis Universitatis observandis praestiti, religione teneri seu obligari singulos censendum sit; in eoque tale temperamentum sequi, ne vel durius interpretando illis crucem figere vel benignius, his fibulam laxare videamur. Qua in re hoc imprimis attendendum est, verbis statutorum, in quae jurejurando quis adigitur, sensum genuinum, ut et obligationi sive vinculo juramenti modum ac mensuram, pracstitui seu praescribi a mente et intentione, non praestantis, sed exigentis juramen- tum; scilicet ipsius legislatoris. Neque enim si quis inter jurandum verbis in quae jui'ejurando adigitur sensum affingat alienum ab eo quem legislatori propo- situm fuisse ipsi juranti persuasum aliasve verisimile est (hoc est, hujusmodi sensum qui desidiae vel socor- diae faveat, quive disciplinae academicae aut morum honestati repugnet), eo ipso evopKecv illum, aut statutis vel jurisjurandi religioni satisfacere putandum est; nedum jurisjurandi religione exsolutum ut putet se quis, si ad jurandum animum afferat non obligandi seipsum, sed in nudo verborum cortice sistendi: neque poeticum illud SucropKla$ remediuin, seu verius collu- dium—lingua juravi, mentem injuratam gero—ho- mini Christiano satisfacere aut potest aut debet, eo](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b24750165_0302.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)