Excerpta ex ... 'Commentatione palaeographica' cum tabulis lithographicis xx a Johanne Hodgkin transcriptis / [Friedrich Jakob Bast].
- Bast, Friedrich Jakob, 1771-1811
- Date:
- 1835
Licence: Public Domain Mark
Credit: Excerpta ex ... 'Commentatione palaeographica' cum tabulis lithographicis xx a Johanne Hodgkin transcriptis / [Friedrich Jakob Bast]. Source: Wellcome Collection.
14/80 (page 2)
![Alpha sic pictum, ut ultimum in eoyaTa et in Brj\a (ex Cod. 1524) parum differt, maxime in tachygraphorum scrip¬ tura, a diphthongo ei in vocibus iKetvrjg et AaOeiv. Compara etiam posterius Alpha in Trpdyga cum ei in Aeyei. De notissima commutatione literae a et diphthongi eu jam Montfaucon. Palaeogr. Gr. p. 343. egit. Voces fiacrtXevuv et eu)orjvrai, eam tenentes formam diphthongi eu, quae ad literam a proxime accedit, sumptae sunt e Codice Paris. 2433. Vide Beta; Epsilon ob commutationem syllabae cru lite- raeque a; Omega; denique ob similitudinem cum er, iv, ot et infra has syllabas. Beta.—Inter varias hujus literae formas plurimarum fons confusionum fuit ea, quam ostendunt voces aflpov, (dapflapot. Quippe Beta sic formatum librarii confuderunt. 1. Cum Alpha, et quidem ita scripto, uti hanc literam oi TVTumXaaTou etianmunc in usum typographorum effingunt. Nam si Alpha, id quod facile fit in scriptura tachygraphi, sic scribitur, ut ductus calami superne interruptus hiet, forma ejus ad Beta accedit : sin literae Beta anterior vertex in¬ clinat versus posteriorem, Alpha videre tibi videaris. 2. Cum Kappa sic scripto, uti in voce QpaKrjs. Primi scriptorum Graecorum editores, non semper satis instructi palaeographicarum rerum cognitione, tali modo haud raro lapsi sunt. Sic Lucas Holstenius aKpov pro afipov legit. # t 3. Cum Mu, eoque antecedenti literae sic adhaerente, ut primus ipsius ductus infra lineam non porrigatur. Exempla hujus Mu dant voces dfipaptouos, yapecrcreTat, /3copovg, ex Cod. S. Germ. 345. 4. Cum Omega, et quidem tum, cum Beta sequenti literae non jungitur, ipsiusque secundus ductus uncinulum habet sursum porrectum. Vide Omega in /3u)povs, et Beta in avs/3}]. Errores in dpoicogs et in iv (ex. 6) ro?f (ex. 3) wrr inde orti, quod in libro, unde transcriptus est, Cod. S. Germ. 345, Beta](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b31956075_0014.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)