Licence: Public Domain Mark
Credit: Opera omnia / Thomae Sydenham ; edidit Guilielmus Alexander Greenhill. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by London School of Hygiene & Tropical Medicine Library & Archives Service. The original may be consulted at London School of Hygiene & Tropical Medicine Library & Archives Service.
20/706 page 16
![DELETIS VETERIS SEPULCHRI VESTIGIIS, NE REI MEMORIA INTERIIIET, HOC MARMOR PONI JUSSIT COLLEGIUM REGALE MEDICORUM LONDINENSE A.D. 1810. OPTIME MERITO. [19.] Paullo ante mortem tabidis quoque prospicere adhuc cupiebat; etenim apud animum constituerat, ea, quae ipsum ampla experientia de praecavendo, leniendo, et curando hocce morboj in Anglia admodum frequenti, docueratj in libello de phthisi publici juris facere. Sed non nisi fragmenta quaedam ad eas res pertinentiaj quas in primo morbi stadio aegrotis proficuas repererat, ab eodem viro erudito qui Processus Integros edidit, evulgata sunt. [20.] Qualis Sydenhamio, Medico, fuerit indoles, ex ejus scriptis patet; quae luculentissime probant, iUius experientiam Medicam non solam et unicam fuisse virtutem, qua rehquos suae aetatis Medicos multum superabat. Benevolo candi- doque animo erat; quae aliis profutura esse norat, ea non invidorum more sibi tantum servabat, sed liberali modo cum aliis communicabat. Religiose DEUM colebat, Cujus quo- ties mentionem injicit, summa cum reverentia IUius praedi- cat nomen; et a Quo derivat quicquid boni e sua experientia Medica in aliorum sanitatem redundaverit. Nihil praecla- rius antiquiusque habebat, quam humano generi sua eru- ditione suoque Artis Salutaris usu utihtatem adferre. Tunc se maxime felicem praedicabatj cum viam ac rationem inve- nisse sibi videretur, qua morborum, qui maximam hominum stragem edere solebant, saevitiam coercerej plurimonimque homiuum vitam sanitatemque poterat conservare.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b24400750_0020.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


