Paucula quaedam de dentibus purgandis et evellendis accedente brevi primariorum instrumentorum descriptione ... / praeside ... Ernesto Henrico Webero ... publice defendet Johannes Michael Vetter.
- Vetter, Johannes Michael.
- Date:
- [1827]
Licence: Public Domain Mark
Credit: Paucula quaedam de dentibus purgandis et evellendis accedente brevi primariorum instrumentorum descriptione ... / praeside ... Ernesto Henrico Webero ... publice defendet Johannes Michael Vetter. Source: Wellcome Collection.
8/40 (page 6)
![tione, quae simplicioribus fit modis; et duobus quidem illis tertius ad- dendus est. Ouibus dentes sunt carie excesi vel dehiscentes et laxi neque in pressiorem seriem conjuncti, intercedentibus lacunis^ iis saepe- numero opus est dentiscalpiis, ut, si quid pertinacius inhaerescat den¬ tibus, quod eluendo non aufertur, id vi removeatur. Usum ejusmodi instrumentorum nequaquam vituperamus, modo apta sint huic rei neve laedant dentem. In quorum delectu si modo unam sequamur legem, den¬ tibus cautum erit; videndum est, ne illa dentibus sint duriora; si enim sint, evitari non poterit, quin dentes atterant ac frangant. Ita¬ que ligneis, corneis similibusve dentiscalpiis uti convenit. Qua de re (|uamvis omnes idem ferant judicium, quamvis nullus fere nesciat, quan¬ tum dentibus inferatur detrimenti, si hanc legem negligat, tamen quo¬ tidie multos videmus acus ferreas, furcas et similia instrumenta denti¬ bus fortiter intrudere, ut parvulam inde percipiant commoditatem. At nolumus hac de re prolixius agere, quippe de qua a]> aliis permultum et dictum et scriptum est. — c) magis composita. Accedimus nunc ad eos modos purgationis explicandos, qui paul- luluni a simplicitate illa recedunt, sive spectes remediorum, quibus utuntur, mixtionem sive artem et dexteritatem in instrumentis eundem in finem adhibendis necessariam.. aa) dentifricia. Primum de mixtis illis corporibus, (juae vocant dentifricia, locpie- mur. Generatim quidem putant, “pulveres istos dentibus spongia vel penicillo adfrictos sordes, et si quid praeterea dentibus inhaereat secum abripere. Verum accuratius hanc in rem in([uiri debet. Et nos qui¬ dem statuimus, quod et aliis placet, triplicem fere in dentifriciis vim quaerendam esse, certe in multis; primum enim, de quo omnes consen¬ tiunt, duritie sua et mole, ut ita dicam, ciborum reliquias et alia cor¬ puscula auferunt, idque eo facilius, quo subtiliora in omnes recessus et scrobes et lacunas perveniunt. Deinde saepenumero tale quid dentifri-](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b30389823_0008.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)