Paucula quaedam de dentibus purgandis et evellendis accedente brevi primariorum instrumentorum descriptione ... / praeside ... Ernesto Henrico Webero ... publice defendet Johannes Michael Vetter.
- Vetter, Johannes Michael.
- Date:
- [1827]
Licence: Public Domain Mark
Credit: Paucula quaedam de dentibus purgandis et evellendis accedente brevi primariorum instrumentorum descriptione ... / praeside ... Ernesto Henrico Webero ... publice defendet Johannes Michael Vetter. Source: Wellcome Collection.
7/40 (page 5)
![tem, existimo, secuiiclnm materias ei immixtas, quae quidem res maximo- jpere variat. Haec magis, illa minus idonea erit; quid? quod nonnullis in locis aqua denti])us insalubris reperiri videatur; ita sunt, qui statu¬ ant. Utinam hac de re certi quid afferre possimus! At nunc plurima obstant. Speramus tamen, fore ut, quae nondum satis sunt explorata atque perspecta, cumulate olim ac strenue cognoscantur et explicen¬ tur. — Fortasse etiam, quum haud liceat dubitare, quin natura aquae et mixtio in ea re, de qua hic loquimur, praecipuas agat partes, si tan¬ tum studii huic rei impendere operae sit pretium, explorare utile sit, quomodo aqua emendari et corrigi quidve ei adimi aut admisceri de¬ beat, ut ad finem propositum apta reddatur. Ita vel corpus acidulum vel sales vel materias fragrantes vel aliud quid in ea solvere, bonum fuerit. Quae quidem res non ita magnis difficultatibus videtur esse sti¬ pata , cum recentissimis temporibus multi ita aquarum mixtionem et virtutem exploratas et perspectas habeant, ut jam aquas illas, quas ipsa natura ubique terrarum nobis suppeditat, fere ad unguem sectum arte imitentur. Certe hoc non inutile sit, si qui eruere studeant, num vere aqua, qualis multis in locis reperitur quaeque quotidie bibitur, vim habeat dentibus nocendi, eaque re cognita et comprobata, indicare velint, quid et quale sit istud, quod nocet et quomodo removeri vel innoxium reddi possit. In universum enim statuimus, multas esse causas, quae dentium morbos gignant, quarum autem originem et naturam omnino ignoremus; quare fit, nisi egregie fallor, ut multas res accusemus, quae non minimum quidem dentibus aflerunt detrimentum. b) a 1 i a s i m p 1 e X. ISunc de alio modo dentes purgandi simplici et commendatione digno agemus. IMultae reperiuntur plantae, quarum folia et ob mate¬ riam fragrantem, quae inest ipsis, et ob aliquantulam asperitatem den¬ tibus abstergendis videntur convenire. Ouo, ut unam certe nominem, salvia olficinalis referenda est, qua vulgo utuntur, eaque duplicem habet utilitatem;' non solum enim purgat dentes, sed ob aroma, quo scatet, gingivae prodest. — Expositum est in superioribus de dentiuni purga- 1^'](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b30389823_0007.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)