Volume 1
Dissertatio medica inauguralis de tetano ... / [Edmund G. Ryan].
- Ryan, Edmund G.
- Date:
- [1808]
Licence: Public Domain Mark
Credit: Dissertatio medica inauguralis de tetano ... / [Edmund G. Ryan]. Source: Wellcome Collection.
8/38 (page 8)
![tores medicos mares procliviores sunt quam feminae, atque ii qui fabricam corporis robus¬ tiorem vel irritabiliorem habent, Tetano forsan magis inclinantur, quam debiles aut infirmi. Hae observationes nostra quidem opinione justae sunt. Alia animalium genera praeter humanum quoque vexat; asserit Doctor Moseley * omnem animantium speciem Tetano obnoxiam esse, at- I que praeterea affirmat se vidisse plures equos ex hoc morbo interfectos. Doctor Currie etiam f duo exempla narrat equorum Tetano ex vulneri¬ bus laborantium. Eadem memorat Rush:]: de equo. Atque etiam ipse vidi equum ex hoc morbo pereuntem. Porro his animalibus ex iis¬ dem casibus (ex operationibus diversis quas nonnunquam subeunt) ac in genere humano excitari videtur. Morbum aliis animalibus nun¬ quam mihi accidit videre. % * Moseley, on Tropical Dheases, p. 473. + Currie, Appendix to his Medical Reports. X Medical Inquiries and Observations. /](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b31964655_0001_0008.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)