Disquisitiones historico-physiologicae de membrana, quae dicitur decidua Hunteri / auctore G.J. Kribs.
- Kribs, G.J.
- Date:
- [1853]
Licence: Public Domain Mark
Credit: Disquisitiones historico-physiologicae de membrana, quae dicitur decidua Hunteri / auctore G.J. Kribs. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
110/118 (page 106)
![rum sanguiferorum, quatenus ad placentam attinent. Tres enim vasorum plexus adsumit: primum, inter ambas musculares lamel- las; secundum, parietem uterinum inter et deciduam, tertium tandem in ipsa decidua, qui postremus plexus postea maxime evolvitur. Tete Reichert, ergo epitelium principia nutrientia e sanguine materno accipit, quae embryoni tradit. Modus quo id fit, tamen non explicatur. Placenta igitur uterina metamorphosis est deciduae, cujus basis mucosa uterina. Posteriores a Reichert institutae investigationes in et sorice eum in opinione quam de decidua sibi formaverat confirmarunt. In speciminibus ovorum humanorum apparuit adhaesionem ovi parieti anteriori vel posteriori per minimam tantum mucosae partem efliei, primum mucosa zonulatim ovum circumcrescit, posteaque capsulae instar circumdat, itaque reflexionem simulans scriptores fefellit. Quem formationis modum etiam Virchow I) profitetur, mihique valde probandum videtur; vidimus jam J. Hun- ter 2) hanc rem eodem fere modo proposuisse. Tandem deciduam serotinam, partem deciduae reflexae decla- rat ad formandam placentam uterinam rursus magis hypertrophi- cam factam. i § IX. Observationes clar. Schroeder van der Kolk 3> Postremus, ni fallor, liber editus in quo adhuc de membrana decidua mentionem factam invenimus, est nostratis Schroeder v. d. Kolk, Professoris in Academia Ultrajectina: Waarncmingcn 1) Vide hujus specim., p. 10. 2) Item p. 34. 3) In vcrliandeling der ]•■ klasse](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b2236772x_0112.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)