Dissertatio physiologica inauguralis de absorbendi functione. Quam ex auctoritate ornati viri D. Georgii Baird, Academiae Edinburgenae praefecti necnon amplissimi sentaus academici consensu et nobilissimae facultatis medicae decreto pro gradu doctoris summisque in medicina honoribus ac privilegiis, rite et legitime consequendis / eruditorum examini subjicit Thomas Hodgkin.

  • Hodgkin, Thomas, 1798-1866.
Date:
1823
    Itaque non modo Cl. Bichat horum vaso¬ rum contractiones organicas, sed etiam actio¬ nem quam illis tribuit WiLSON Phillip, plane rejicio. Dispositionem sanguinis ad fines arte¬ riarum plus efficere, quam ullam istorum vaso¬ rum actionem, ex hoc argumentor. Scilicet ubicunque adest seminatum ovum, sive in utero, in tubo, in ovario, vel etiam in peritoneo, $ illic sanguinis cursus attrahitur. Parum adhuc causam intelligimus, cur quae¬ dam partes prae aliis interdum insigniter in¬ crescant. Factum tamen non incommode a Blumenbach exprimitur, et nisui formativo attribuitur. Hoc in annua cervorum cornuum renovatione conspicuum est, at hic quoque auc¬ tum sanguinis cursum non primarium esse, sed secundarium, et supra dicto more inductum, existimo. In foetibus corde carentibus, san¬ guinis motum, ut opinor, multo melius huic causae quam aut arteriarum contractionibus, aut alius foetus cordi, attribuendum est. In vegetabilibus, cum nullum organum ad suc¬ cum movendum specialiter constitutum habe¬ ant, multum actioni ei quae supra prolata est simillimae tribuendum est. Actio quam
    nunc ad sanguinis circuitum auxiliarem protuli, mihi longe verisimilior videtur, quam ea quae ad hanc finem imaginatus est Car- SON. At ne quis existimet, me arterias non nisi tubos inertes habere. Licet illis non attri¬ buam facultatem ullam, qua sanguinis circuitus effici possit, lubentissime concedo, motum san¬ guinis ab aliis organis excitatum, modificationes ab arteriis accipere. Sic ob vim resiliendi, ad motum inaequalem, ex cordis alternanti actione provenientem, constantem et aequabilem ef¬ ficiendum tendunt. Ob tonicitatem morbo mutatam, sanguinis rivum non semper eadem ratione amplectitur, et inde partim oriuntur mirae pulsuum diversitates. Vasa quoque in ipsum sanguinem agunt, et ejus conditionem afficiunt, ” ^ f cv^SicHEiTsoN sanguinem in propriis vasis stag¬ nantem, solita ratione non coire demonstravit. Hunc effectum sagacissimus Hunter tnequa-^ quam ignoravit; et recentius ingeniosus Blun- DEL, hac de re non nulla experimenta instituit. Non modo Gulielmi Heuson, de retardato sanguinis in vasis coitu, assertionem bene con- hrniavit, sed praeterea, vasa, postquam tunicae
    suae, aut frigore, aut nicotiana infusa, aut alio quovis modo valde laesae sunt, hac facultate sanguinem liquidum servandi carere demon¬ stravit. Ex quo vitam sanguinis ex mutuli* sed inexplicata actione hunc inter et vasa san- guifera pendere, conjectavit. Nonne > igitur natura, in mirabili illa functione, qui creationis opus quodammodo aeternum fecisse videtUrl sanguinem, ex quo faecundi humores formandi' sunt, per longas, tenues, et tortuosas arterias spermaticas transmisit, eo proposito ut hypen. vitalis, ut ita dicam, evadat. ' Haec enim conformatio in illis animalibus/ quae hac functione prae aliis pollent, ut' in tauro et in ariete praecipue observanda est. . Multum profecto de absorbendi functione/ ad morbos spectante disseri potest. Non modo multis in morbis maciem, signum quidem nota¬ bile inducit, sed etiam haec functio laesa, non nullorum morborum origo, seu causa proxima Aa * In excellenti opere Cuvieri, ornatissimi quidem Philosophi, et animalium scientiae excultorum omnium facile principis, haec facultas in ariete multo minoris aestimatur, ut abunde demon¬ strant facta, quorum in Sussex comitatu Anglico ovium cultura notatissimo, certior factus sum.
    habenda est. Omnium pene consensu struma, et quaedam hydropis varietates huc referuntur. Nec multum abest quin mihi persuasum sit, febris ipsius essentiam constare, in ea functione laesa vel pene suppressa, qua variae corporis partes assidue mutantur. Haec autem quaestio multo copiosior est, quam ut hic tractetur. Inflammationem quoque, ut opinor, et scor- butum, si functiones cum ' absorptione con¬ junctae non nimis fuissent neglectae, multo melius intelligeremus. At ne lectoris benevoli patientia diutius abutar, de his, itemque de Hydrargyri et aliorum quorundam medicamin¬ um in absorbendi functione affectibus, et agendi rationibus, conjecturas meas proponere in aliud tempus differam.
    ^ .avfoiTOMU'? iciPiaaaogKA sa 8f spaq mulmnO Jse Bbamlml ci uimTJ}>l glqoxb^rf iiisBesirp Se M.te, 0iii;p l^adB miiilxrm o^W Bs 0i niBbns^ea BiJiaqr ehdsl ghcKpor> O'0riBY es^Bq fev iasal obBaBirp ^3bH /xjjlnaJum §xjbhm esliisq sM ia .fKBop iol8t>tqof> oltoni »*iooB ;l*3 «loniqo ^sf/poirp mssoliamcnBftiil »rro’a> eiiollaiogdB inirj m ^miiiicf A. ^ cdlifM -Hnmmli Bimm ima salm^l lioYsned shoiDsI en ^A nmhm ob eupme^i' ^md sb pljhmh iitoilBq. -ulmeelbexn maiimnonp MuioilB 3 IbnegB ie eg^cfi'l3e1t.B enoflenul IbHe^hogda ni am n! ©lenofioiq 8i5ein «gndmolte gjjqniel bislh