De vinis : dissertatio inauguralis medica ... / auctor Henric. Adolph. Langheinrich.
- Langheinrich, Heinrich Adolf.
- Date:
- 1823
Licence: Public Domain Mark
Credit: De vinis : dissertatio inauguralis medica ... / auctor Henric. Adolph. Langheinrich. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
11/44 (page 11)
![illius et seriorum temporum medici vini discri- mina pariter eius facultate metiuntur, tria poten- tissimuin e diverso caloris gradu repetentes, vi- num primo, secundo, tertio gradu calidum. Hoc ultimum dixere siccum, c]uippe quod multum Alkohol et aquae parum contineret* In ea quidem divisione Arabes maxime errarunt et Latini dis- criminum causas e sola aetate deducentes et re- cens quodque vinum primo gradu calidum, vi- num duorum, trium et quatuor annorum secun- do gradu calidum, vetustius vero quodque cali- dum tertio gradu sive siccum iudicantes, plagae vero soli et curationis, in quibus inest primaria caussa differentiae, nullam rationem habentes. Tam- etsi vini virtus ac vis aetate multum augentur, tamen calidarum regionum vinum vigore et spi- ritu propter saccharinam, quae in uvis succrescat, substantiam plenissimum esse, omnino licet su- mere. Alii quoque vini genera aetate quidem dig- noscant, sed diverso modo, vina recentia sive nova, media, atque vetera sive antiqua noncupan- tes, praeterea etiam recentia non minus, quam vetera, noxia esse existimantes* Galenus 9) vina recentia minus valentia difficile in stomacho di- 9) De medendi methodo* Lib. VH et XII,](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22483615_0013.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)