Volume 2
De natura animalium libri XVII. Cum animadversionibus Conradi Gesneri, et Danielis Wilhelmi Trilleri: curante Abrahamo Gronovio, qui et suas adnotationes adjecit / [Claudius Aelian].
- Aelian, active 3rd century.
- Date:
- 1744
Licence: Public Domain Mark
Credit: De natura animalium libri XVII. Cum animadversionibus Conradi Gesneri, et Danielis Wilhelmi Trilleri: curante Abrahamo Gronovio, qui et suas adnotationes adjecit / [Claudius Aelian]. Source: Wellcome Collection.
18/618 (page 618)
![in immenfam molem pinguefcat. Iam vero quas pompas, quae facrificia Aegyptii conficiant, cum novae amnis alluvionis adven¬ tum, tum Dei exortum celebrantes, quas etiam faltationes tum agant, quae convivia agitent, quos conventus habeant, tum quem¬ admodum omnes urbes et vici immortaliter gaudeant, longum efiet explicare. Is autem, ex cujus armento haec divina beftia exorta fuerit, beatus et habetur et eft, fummamque Aegyptio¬ rum admirationem habet. Is bos praefenfione valet: nec fane vel puellas, vel aniculas, ad tripodem fellitantes habet, neque facra potione implet; fed pueri divino adflatu concitati extra ludentes, atque inter fe ad numerum faltantes, confulentibus futura praedi¬ cunt, quae vel iis, quae apud Sagram contigerunt, veriora habe¬ antur. Apin fane Aegyptii etiam Oro comparant, quem frugum proventus et totius anni fertilitatis praecipuum effe audtorem ex- iflimant. Hinc eft quod de multifario ejus colore differunt, fru¬ ctuum varietatem hoc fymbolo innuentes. Extat et propheticus quidam fermo, non paflim notus, Aegyptiorum regem Menin [al. Mnevin] nomine, cum inquireret quodnam potifiimum ani¬ mal effet colendum, ceteris omnibus taurum praetuliffe, quod illum omnium effe formofiflimum judicaret, Homeri quidem hac in re, ut ferunt, veftigia fecutus. Sic enim in Iliade Homerus canit: laurus in armento praecellit ut omnibus unus Dux gregis et princeps. Cetera, quae Aegyptii animalium naturae fcriptores de hac ani¬ mante fabulantur, rerum veritate perverfa, repetere mihi non libet. v C AP.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b30413102_0002_0018.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)