Volume 2
Institutiones medicae / [Kurt Polycarp Joachim Sprengel].
- Sprengel, Kurt Polycarp Joachim, 1766-1833
- Date:
- 1816-1817
Licence: Public Domain Mark
Credit: Institutiones medicae / [Kurt Polycarp Joachim Sprengel]. Source: Wellcome Collection.
16/316 (page 14)
![que teres sit, sistunt etiam cylindros, aequabiles, si sine ramis praegrediuntur , parumper etiam non- nunquam dilatatas , lienalis; spermaticae, verte- bralis atque carotis exemplo. Generatim vero de« crescere singularum lumen necesse est, ut coni truncati speciem forment, cujus apex peripheriam, basis cor spectat. Quodsi vero rami omnes unius trunci complectimur, oportet, lumen ampliatum adsumamus : cum cujusvis arboris etiam rami dia- metrum multo ampliorem ostendant, quam trun- cus. Hinc sine dübio motus sanguinis liberior po- tius fit, quo magis in ramos procedit ; nec funs damenti aliquid habent commenta de frictione et obstaculis auctis , cum decrescente singularum fron« dium lumine. Ultimi autem ramusculi arteriarum abeunt manifesto in arterias serosas minimae diametri, quae fere bis millesimam pollicis partem aequat. Quod ut fit, paullo magis flecti solent arteriarum ramu- sculi. Posse etiam abire in ipsos ductus secreto- rios, quinetiam in vasa lymphatica , credibile quis dem est, tum ob cruoris excretionem cum urina, sudore et aliis humoribus secretis, tum ob injec« tiones, quae et Borrichio et Nuckio aliisque nue perioribus ex arteriis in vasa ipsa ]ymphatica ces- sisse dicuntur. Neque tamen explorata haec ars gumenta sunt: cum regeri semper possit, conti- sisse cum transitum in statu morboso et violen!a siphonum actione, licet in prolapsu uteri videas sanguinis menstrui gutta e peculiaribus oriri pun- etis et poris. INam et Hunterus ( /Medic. comnent.)](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b33090385_0002_0016.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)