Volume 6
Institutiones medicae / [Kurt Polycarp Joachim Sprengel].
- Sprengel, Kurt Polycarp Joachim, 1766-1833
- Date:
- 1816-1817
Licence: Public Domain Mark
Credit: Institutiones medicae / [Kurt Polycarp Joachim Sprengel]. Source: Wellcome Collection.
12/379 (page 10)
![$. 7. Continuatio. Quae obtrectatores redicinae continuo obji- ciunt, incertissima praeceptorum indoles, e laten- tibus inprimis causis fluunt ( PAysiol. Intr. p. 39). ]s autem certitudinis defectus in dies minor fiet, si medici naturae morborum investigandae sedulo et cautissime operam dant Plures enim morbi. ma- joribus nostris dubii, nobis etiamnum manifestio- res sunt. Hinc non desperamus de abstrusorum morhorum coguitione, sed omnes latebras scrutan- do nihil intentatum relinquimus. $. 8. Continuatio. Morborum specialium historiam tractaturos oportet protinus nominalem exhibere aegritudinis definitionem, quam OTOy parv aut OT OTOTOOLP veteres empirici nuneuparunt , quaque prolata qui« vis sciet, quid sit morbus quaque ratione discrepet ab alis. Hationi enim congruum est et in omni scientiae doctrina receptum, primum dicere, quid res sit, dein vero quomodo cognoscatur, post e quà caussa oriatur. Hino O7TOTUTOOLY merito se- quitur morbi ea descriptio ac adumbratio , quae fortuitis rebus neglectis, constantia duntaxat et es- sentialia complectatur, atque ex omnibus observatis casibus verissimam imaginem proponat. In qua qui- dem adumbratione curiose est investigandus ordo phaenomenorum, ut prodroma symptomata ab ini- tio, incrementum ab 4X4 , haec vero a decre- mento rite distinguantur . imago erit igitur muta-](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b33090385_0006_0012.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)