Volume 2
Opera quae feruntur omnia / recensuit Hugo Kuehlewein. Prolegomena conscripserunt Ionnes Ilberg et Hugo Kuehlewein, adnexa est tabula phototypa. v. 1-[2].
- Hippocrates.
- Date:
- 1894-1902
Licence: Attribution-NonCommercial 4.0 International (CC BY-NC 4.0)
Credit: Opera quae feruntur omnia / recensuit Hugo Kuehlewein. Prolegomena conscripserunt Ionnes Ilberg et Hugo Kuehlewein, adnexa est tabula phototypa. v. 1-[2]. Source: Wellcome Collection.
11/304
![qui per eum librum ita illum neglexit, ut ne semel quidem eius mentionem faciat eiusque editionem inspicere plane supersedisse videatur. Sed ut iam ad codices veniamus, quibus in verbis huius voluminis constituendis usi sumus, nullum magis amplexi sumus quam antiquissimum Laurentianum 74, 7. Eum in libris xar’ ir]rQEiov, tuql ayiiai», tveqI aQ&Qav in priore parte (cf. infra p. 23, 5) libri, qui est de capitis vulneribus, quasi fundamentum esse voluimus et ita secuti sumus, ut quidquid in apparatu critico non adnotatur, ex silentio illi certo vindicetur. Egregie de eo codice nuper meruit Hermannus Schoene, qui diligen- tissiina perscrutatione iudiciique acumine et sollertia cum multis locis ea auxit et correxit, quae in primi voluminis proleg. p. XIII proferre potuimus, tum praeclarissime illud demonstravit, eum esse saeculi IX aut X, non, .sicut nobis visum erat, XI vel XII. Sed cum a Littraeo in eisdem libris chirurgicis codicis Medicei cuiusdam eadem littera B significati lectiones con- tinuae adscribantur, moneo hunc a meo tantopere differre, ut idem esse nequeat. Quem Foesius, cuius ex editione Littraeus illas lectiones deprompsit (cf. oeuvres compl. II 378), codicem Mediceum intellexerit, neque editor Parisinus laboravit neque ego adhuc reperire potui. Eorum, qui nunc in bibliotheca Medicea asservantur, nullus est, qui cum Foesifino satis congruat. Proxime ad emn acce- dere Parisinos MN primo obtutu ex Littraei apparatu perspicitur, quorum uterque medio saeculo XYI ex Italia in Galliam translatus (cf. Schoene Apoll. Cit. p. XYII sqq.) ex Lam-entiano 74, 7 originem duxit.') Equidem existimo in illo titulo codicis Medicei a Foesio usurpato faiTaginem quandam latere lectionum ex pluribus collectionis Nicetae codicibus congestarum, sive ex eis promiscua in unum exemplar confiuxeruut, sive variis lectionibus unius cuius- 1) H. Schoene Foesii Mediceum Parisinum N esse existimat, ita nominatum, quod quondam Catharinae Mcdiceae fuerit (cf. Apollonius Cit. p. XIX).](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b24873937_0002_0011.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)