De trepanationis indicationibus : dissertatio inauguralis ... / auctor Eduardus Hoevel.
- Hoevel, Eduard.
- Date:
- 1833
Licence: Public Domain Mark
Credit: De trepanationis indicationibus : dissertatio inauguralis ... / auctor Eduardus Hoevel. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
37/52 (page 37)
![rac distant, semper quoque duram matrem esse a cranio devulsam, vasaque sanguinifera, majora qui- dem et frequentiora in hoc loco, rupta. Quare cum nunquam non adsit extravasatum, semper tre- panandmn est, nonnunquam adeo tum quoque, si ita distant quidem suturae margines, ut sanguis fa- cile effundi possit, tamen vero pars quaedam durae matris in marginibus hiantibus ipsis adhaereat ad- huc, dum ad latus soluta sit dura mater. Quo ef- ficitur ut sanguis, etsi via per ossa patet, tamen retineatur. * V. Denique huc referendi sunt ictus caedentes aut pungentes, in cranii cavitatem penetrantes, qui vulnus angustius fecerunt, quin sanguis inde ef- fundi possit. Constat enim, cum penetrent, sem- per quoque efficere extravasatum. Quo quidem in casu nil est trepanatio nisi di- latatio, qualem instituimus in partibus carnosis, vul- nere puncto affectis, et facile intelligitur, arcere trepanationem illa adversa, quae ex sanguine aut pure haesitante accidere solent. Ne prohibeat quo- que inflammationem traumaticam, quod adversarii objiciunt, removet quidem causam, quae sustentat inflammationem atque auget, nec non talem reddit partium conditionem, ut suppuratione exorta, se- creta facile defluere possint. ]Sota. Restat paulum adhuc monere de vitiis, a corpore alieno exortis, de quibus jam antea ju-](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22482933_0039.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)