De hydrope cystico sinuum frontalium : dissertatio inauguralis chirurgico-medica ... / auctor Jul. Guil. Brunn.
- Brunn, Julius Wilhelm, 1805-
- Date:
- 1829
Licence: Public Domain Mark
Credit: De hydrope cystico sinuum frontalium : dissertatio inauguralis chirurgico-medica ... / auctor Jul. Guil. Brunn. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
7/28 (page 7)
![[ ^ ] I i febris, inflaimnatio vulneris, intumescentia faciei aliaque irritationis symptomata secuta sunt, quibus methodus antiphlog-istica severior opponenda erat. Deinde ichoris foetorem foetidissimum edentis tanta vis excreta est, ut aeg-rotam exhaurire minaretur. Remedia tonica et nutrientia vires eius subleva- runt, iniectionibus aquae Thedenii, decoctuum ir- ritantiiuu et adstring^entium materiae effluentis qua- litas correcta et copia imminuta est, donec omnis excretio desiit, vulnus se conglutinavit et consanuit. Tumor non decreverat. — lam per plures menses aegra praeter cephalalgiam nihil incommodi per- sentiebat. Evolutionis processus autem tardissime successit, molimina menstrualia, dolores ossis sacri, inertia extremitatum inferiorum, colica etc. saepius accessere et evanuere, menstruationis ne vestigium quidem apparuit. Sensim chlorosis orta est. In- terea tumor celerrime increvit; setaceo applicato statim magna seri cruenti copia defluxit, et quam- quam multum ichoris quotidie excernebatur, nihilo- minus in dies tumor incrementum cepit. Dolor capitis auctus, nunquam vero sui conscientia, vel alia animi vis ullo modo laesa est. Oculus magis ma- gisque protrusus, nervus opticus valde protractus et extensiLS nec tamen videndi facultas imiuinuta est, donec tandem pressione in dies aucta (hebdonui^e circiter ante mortem) inflaiiimatio oculum corripuit, praecipue partes eius externas, corneae pellucidifa](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22481539_0009.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)