Malo typhode graecis diversimode descripto : dissertatio inauguralis historico-pathologica ... / auctor Franciscus Mauricius Alexander Ochs.
- Ochs, Franz Moritz Alexander, 1801-
- Date:
- 1827
Licence: Public Domain Mark
Credit: Malo typhode graecis diversimode descripto : dissertatio inauguralis historico-pathologica ... / auctor Franciscus Mauricius Alexander Ochs. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
14/104 (page 6)
![quam fuliginis copia obruente. Morbi celerior erat de- cursus , flamma enim materiam citius depascebat; typhi autem tardior, aestu occulto, quem afflatus flammam eli- ciens non accedat, lentius proserpente. Idem hoc sensu acceptus non habuerit necessitatem febris, quae certe ma- gna ei non convenerit, neque etiam delirii, certe ferocis, nam virtus cerebri sopita magis vel imminuta iacet, quam perversa. Quibuscum convenit Galenus, dum zvcpojStjg interpretatur: ividg, quod, Phavojrjno teste, atpcovog xal i]M&iog, mutus, stupefactus denotat. Ita quidem ex stirpe vocis deduci possit, quamnam aegritudinem proprie ac in universum v. xvqog significa- verit; quaerendum autem iam est, quatenus usus aucto- rum de re medica cum primitiva, sic modo constituta virtute conveniat, vel ab ea discedat. Et quamvis usus loquendi communis iamiam antiqui- tus verbum rugcco cum cognatis videatur recepisse, quod praeter alia fabulis docetur de Typhoeo antiquitus com- positis, quem apud Aegyptios etiam Graeci reperisse voluerunt diu in numinum societatem relatum, cuiusque Hesiodus iam mentionem iniicit; tamen xiicpov ad aegri- tudinem certam aliquam denotandam serius demum in consuetudinem medicorum cessisse existimaverim, neque vero, ut haec praeripiam, unquam egregiam usus cele- britatem esse nactum. Ouod iam in eo sumus, ut ex lectione ipsorum comprobare studeamus. §. 4. In illis autem, quae Hippocrates magnus nobis re- liquit observata et praecepta genuinis libris perscripta, nomen typhi vel typhodis febris frustra quaesitum est; quod mirum non videbitur, etiam si ponamus, usum me- i dicorum iam tum illam vocem recepisse, consideranti morem immortalis viri, qui diligenti observatione natu-](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22484449_0016.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)