Malo typhode graecis diversimode descripto : dissertatio inauguralis historico-pathologica ... / auctor Franciscus Mauricius Alexander Ochs.
- Ochs, Franz Moritz Alexander, 1801-
- Date:
- 1827
Licence: Public Domain Mark
Credit: Malo typhode graecis diversimode descripto : dissertatio inauguralis historico-pathologica ... / auctor Franciscus Mauricius Alexander Ochs. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
13/104 (page 5)
![nXoia (f &ftQtrai. — IIesychius : zvipwvog, nvQwSovg 8al(io- vog. —■ Suidas: zvcpcov, >tfQawog §lcuog, noXvg xal nviv- HazwSrjg , ■>] xtxl Tcviuuu xunvwdeg , ioQcayog areo vtcpovg. Pollux (Onomast.) zvqcuv, turbo urens. Coniuncta autem in utraque voce venti notio est cum flammae, eiusque praecipue fumantis, significatione, partim, quod in re utra- que strepitus animadvertebatur, partim, quod in univer- sum ratio vel mutua vel communis inter flammam et ven- tum obtinere veteribus videbatur. §. 3. Ex iis, quae breviter notata hic sunt circa usum verbi zvqog etc., et quorum in consensum alia complura possint adduci, colligere licet, qualem illa vox apud me- dicosi proprie et primitiva virtute secundum stirpis ratio- nem designatura sit valetudinis affectionem: haud dubie, in qua sensus interni et externi, causa vel cerebrum ipsum obsidente vel aliunde efficaci, in stuporem percussi fuerint , et, quemadmodum rem sibi fingebant veteres, ipsum cerebrum, animi primarium instrumentum, ex in- cendio quodam interno et fumo ac fuligine inde ascen- dente sopitum sit, viribus quasi suffocatis; fomes autem, unde caligines illae mentis dissipentur, cogitandus foret non tamquam inflammatio externis signis vehementiam prodens, sed gliscens quasi ignis sub cineribus latens, in- trorsum exaestuans, extrinsecus parum manifestus. Sic quidem animo conceptus zvqog ita differat a causo, li- cet species eiusdem dicatur a compluribus recentiorum, uti zvqto&uv a xulio&cn, quod est cum flamma et aestu dissipato comburi. Nam in sincero causo externus ardor admodum conspicuus habebatur, i. e. febris, sensuum et mentis facultates, vel non, vel leviore et tenuiore quasi fu- ligine minus constanter vitiatae, eaeque excitatae potius, aestu cum cerebro communicato, quam depressae tam-](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22484449_0015.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)