De medicis arabibus ocularis prolegomena ad Alii ben Isa monitorium oculariorum ex cod. mst. in linguam latinam vertendum edendumque : Dissertatio inauguralis historico-medica ... / auctor Carolus Augustus Hille.
- Hille, Karl August.
- Date:
- [1845]
Licence: Public Domain Mark
Credit: De medicis arabibus ocularis prolegomena ad Alii ben Isa monitorium oculariorum ex cod. mst. in linguam latinam vertendum edendumque : Dissertatio inauguralis historico-medica ... / auctor Carolus Augustus Hille. Source: Wellcome Collection.
5/50
![t I (Quamquam mulla sint ad ipsas urt<>.s proprie I iion pertinentia, tamen eas adjuvant ex- | ('.itando artiiicis ingeiiiuiii. Celsus. ! I i Proceminm. Hac solemiii data libellum scribendi occasione, lingua Arabicji haud ineptum quoddam argumentum praebere nobis videbatur. Nam cum diu jam nobis in gymnasio Dresdensi quod est ad ae- dem St. Crucis, versantibus studium linguarum semiticarum valde arriserit ac Viri summae auctoritatis et momenti, prae ceteris vero 111. Ludovicus Choulantus, suasores ac testes fuerint, in literis praesertim Arabicis multa procul dubio, quae ad lucem profe- rantur, dignissima latere, primum quidem nos ad studium linguae Hebraicae contulimus, quo nobis ad Arabicam pontem quasi ac faciliorem transitum strueremus: nec parvum scholas Hebraicas ab Exc. Boettchero ingeniose habitas ad istud studium alendum et fovendum adjuvisse grato animo profitemur. Posthac vero cum in universitatem literarum Lipsiensem recepti simus, ad 111. Fleische- rum, virum classica morum urbanitate non minus quam doctrina exquisita praeclarum, omnibus artibus ])erpolituni, in docendo acu- tum et subtilem aeque ac comem et liberalem in colloquendo per- venimus, cui Viro, si quid a nobis jiraestitum fuerit, debemus. — Circumspicientibus igitur nobis in catalogo bibliothecae reg. Dres- deiis. obvius factus est liber manuscriptus Alii Ben Isa, de morbis oculorum agens: et hunc quidem elegimus prae ceteris, qui in promtu fuerunt, propterea quod non solum in integra artis medicae parte exponenda versatur, sed etiam quod quo primum nostrum studii linguae Arabicae specimen praebeamus, aptissimus vide- j i I I i ! I I](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b28747185_0005.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)