Medicorum priscorum de signatura imprimis plantarum doctrina : commentationis de necessitudine quae inter morphologiam et pharmacologiam regni vegetabilis intercedit pars prima.
- Gohren, Friedrich Ludwig August Hermann de.
- Date:
- [1840]
Licence: Public Domain Mark
Credit: Medicorum priscorum de signatura imprimis plantarum doctrina : commentationis de necessitudine quae inter morphologiam et pharmacologiam regni vegetabilis intercedit pars prima. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The University of Glasgow Library. The original may be consulted at The University of Glasgow Library.
9/104 (page 9)
![quin in illo ratiocinationis tirocinio oculis semiapertis errantes in illud quoque inciderent, ut quae morbis laborarent et quasi perditae iis viderentur humani cor- poris partes earundem animalium partium esu roborari atque reparari putarent, mox inde, solius servata exter- nae speciei similitudine, ad ejusmodi rationem in plan- * tarum etiam salutarium electione habendam deducti. — Cujus sententiae non frustra quaesivi in veterum me- dicorum scriptis argumenta. Hippocrates ipse, puris- simae, imperfecta ratiocinatione minime inquinatae ex- perientiae cultura excellentissimus, paucissima quidem, nec tamen nulla ita agendi exhibet exempla. Non enim alia ratione perductus capris Scyriis et inprimis caseis lac mulieribus augendi facultatem adscripsisse 3) mihi videtur, sterilibus autem feminis chorion mulieris et vermium qui in carne gignuntur capita commendasse contrita adque uteri osculum supponenda 4). E plantis vero Umbilicum Veneris (KOTvXrjbav, quo verbo et alia et papillae notabantur, quae in animalium ruminantium gravidarum uteris reperiuntur. — Cotyledon Umbili- cus L.) et contra uteri inflammationes 5) imprimis e partu ortas 6), et ad conceptionem juvandam porrige- bat, ita quidem, ut ex latis feminas, e parvis vero et conclusis mares procreari putaret 7). Nec nulla rei nostrae documenta in Theophra- sti Eresii de historia plantarum scriptis inveniuntur. Nam non modo in capillorum defluvio Capillo Veneris (Tqixo[laves, :'AbiavTov) tribuitur utilitas8), sed herbam quandam, scorpionem similitudine referentem, contra ejusdem ictum valere, aliam polyporum cirros reprae- ♦ sentantem, ubi quis eam contigerit polypos generare ita nobis narrat: ,1'Eviai bh ibionoQcpoL tlves. QsneQ rjre tov GKOQniov KaXov/iivov, Kal ir) tov nolvnoblov. ‘H i-iev yaQ dfioLa OKOQniao. Kal ^h t?)p fftXrjyrjv avzov Kal ngus aXX arra. CH bh tov noXvno- blov bgaosla, Kal sx°voa KOTvXr/bovag oisnsQ al tov tio- Xvaobos nXeKTavai. Ka&aLQEL bh kcitco. Kav tceqldrpr]- zai tls, cu£ cpaoiv hp.(pv£od-ai no\vstovvu 9). Alio loco 10) 3) T*r sto kq d r o v s yvvai- 7) ITepl acpoQwv p. 683: „Al ueicov niQtorov, ed. Foesius. Ge- nXaxelai &r/kvyovoL bouovaiv el- nevae 1657. p. 608. vab, ai be ayuuQal Kal ovfifivov- 4) Ibid. p. 622. aau aQOEv6yovoi.“ 5) IIsqI yvvacKELris Cpinnos. 8) Lib. VII. c. 13. p. 582. 9) Lib. IX. c. 14. 6) FovaiKeLcov stq&tov p. 629. 10) Lib. IX. cap. 19. cf. eod.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b2492698x_0009.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)