De helminthiasi : dissertatio inauguralis medica ... / auctor Isidorus Heller.
- Heller, Isidor.
- Date:
- 1837
Licence: Public Domain Mark
Credit: De helminthiasi : dissertatio inauguralis medica ... / auctor Isidorus Heller. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
7/32 (page 7)
![iu tam arcta relatione est, ut in eum cum alimentis en- tozoa introduci possint, sententiam illam refellit. Convertamus nos nunc ad doctrinam dc generatione aequivoca, et videamus, num illa sufficiat, ad originem primam entozooruui nobis explicandam. — Aristote- les putavit, omnia animalia minoris ordinis, imo inse^ cta et vermes, putrefactione aliorum animalium gigni, quae sententia inde usque ad saeculum decimum septi- mum regnabat. Tunc exstitit Redi, qui iu libro suo «Experimenta circa generationem insectorum« ingeniose argumentavit, omnia exempla a veteribus de generatione aequivoca prolata, esse falsa, omnesque vermes et inse- cta ex ovis, antea in illis locis collocatis, nasci, cx quo tempore sententia illa (Ilarvey): «omne vivum ex ovo« sancta mansit. Post vero aliquod tempus IVcedham exstitit, qui quidem insecta putredine oriri posse nega- vit, novam autem animalium classem,« infusoria «ob- servavit; nam si materia organica sive animalis sive ve- getabilis cum aqua infusa, aeri atque luci exponitur, ]y>st aliquod tempus, dissolutione materiae organicae, anima- lia apparent innumerabilia, minutissima, quae libere in aqua natant, se movent, moriuntur, aliisque novis locum cedunt. Sic per aliquod tempus doctrina de generatione aequivoca denuo emersit, quum noster celeberrimus E h- renbcrg nuperrime eam refutare voluit. Observavit enim Ehrenberg structuram infusoriorum valde com- plicatam, organa assimilationis, imo dentes; in nonnul- lis classibus vestigia systematis nervosi atque vasorum, testes, ovaria, vesiculae seminales ab eo sunt detectae, nec minus jam tempus, quo species infusoriorum non- nullae ova excludunt, notum es}. Qua re , nisus Eli ren-](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22482738_0009.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)