Opera omnia / Thomae Sydenham ; edidit Guilielmus Alexander Greenhill.
- Thomas Sydenham
- Date:
- 1844
Licence: Public Domain Mark
Credit: Opera omnia / Thomae Sydenham ; edidit Guilielmus Alexander Greenhill. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by King’s College London. The original may be consulted at King’s College London.
11/708
No text description is available for this image
No text description is available for this image
No text description is available for this image![VITA THOMAE SYDENHAM. (Conscripta a Carolo G. Kuhn, cum quibusdam auctis et emendatis.) Thomas Sydenham, anno 1624, natus fuit in pago cui A.D.1624, nomen Winford Eagle, in provincia Dorsetensi, ubi ejus sydenham pater, GuUielmus, vir generosus, plures eosque amplos fundos ®st. possidebat^. Qui filii educationem rexerit, aut qua ratione De ejus ejus infantia transacta fuerit, compertum non habemus, Neque vero minus incerti haeremus, mature, necne exhi- pertum ha- buerit Thomas documenta ingenii ad Natmae studium pro- movendum inprimis apti, vel ahquid fecerit unde praesagium magnae nominis celebritatis peti poterat quam quondam felicissimo Medicae Artis studio esset consecuturus. Quam ob rem curiositati nostrae, qua naturah modo ad primas tam praeclari ingenii signifieationes observandas, nec non ad ejus infantiles quasi disquisitiones attento animo persequendas, ducimur, modum statuere debemus. [2.] In Sydenhamio nostro jam a primis pueritiae annis men- tis aciem, judicii subtilitatem, discendique ardorem viguisse, vix in dubium voeari potest, etiamsi inter coaevos nulli sint qui id disertis verbis testentur. Etenim hoc Thomas Syden- ham cum permultis aliis, iisque celebratissimis, viris eom- mune habet, quod ingenii excellentia et eruditionis ubertas non nisi ex eorum scriptis rebusque gestis constet; quibus autem magistris illud excitatum excultumque, quavc via haec collecta et aucta fuerit, nos penitus lateat. [3.] Quae cum ita sint, paucis illis, quae aut ipse Sydenha- mius, aut alii in scriptis suis obiter de juvenili ejus aetate nobis Ejus stemma videre est apud Joannem Hutchins, Ilist. of Dorsetshire, vol. i. p. 526.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b21301815_0011.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)