De organismo deque plantarum animaliumque organismi differentiis : dissertatio inauguralis medica ... / auctor Eduardus Detroit.
- Detroit, Eduard.
- Date:
- 1831
Licence: Public Domain Mark
Credit: De organismo deque plantarum animaliumque organismi differentiis : dissertatio inauguralis medica ... / auctor Eduardus Detroit. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
43/54 (page 43)
![(Individua nos quidem non dicimus nisi orga- nica.) Quam vis vitalis operationem (actionem) ,,generationem“ latiori sensu dicimus, (etiam aequi- vocam) Haec autem est generatio (e gemmis atque in residuis) — quae in rerum natura existit ,,extra certum quoddam individuum.“ Sin autem in indivi- duo vis vitatis ita operatur, ut oriantur individua ,,infra individua,“ tum hanc vis vitalis manifestatio- nem (organismi actionem) generationem xart £d-°%7]'y dicimus. Quae quidem generatio aut ita fit, ut novum individum oriatur, principio hujus rei in hoc unico posito, (generatio sine conceptione, her- maphroditismus, in plautis generatio vulgatissima) aut ita ut, principio hujus rei in utroque posito individuo (sexu), ut substratum ad novum oriundum individuum ex utroque individuo simul adveniens in uno individuo (femina) deponatur. Quod qui- dem substratum in conceptione (coitu facto aut non facto) semen exhibet. In hoc quidem semine, con- ceptione in femina deposito, vis vitalis substratum ad novum formandum individuum est. Individuum autem illud, in quo hoc fit, nonnisi in eo contri- buit, quod ad novum formandum individuum ma- terias (Stoffe) suppetias dat. In generatione autem sine conceptione (sine utroque sexu) hoc id est, quod in uno individuo et vis vitalis talis est, ut novum oriatur individuum (i. e. substratum, semen, individuo inest) et materiae suppetunt. In quibus](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b2248176x_0045.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)