Volume 19
Encyclopédie des sciences médicales / par MM. Alibert, Barbier, Bayle [and others]. [M. Bayle, rédacteur en chef].
- Date:
- 1834-1846
Licence: Public Domain Mark
Credit: Encyclopédie des sciences médicales / par MM. Alibert, Barbier, Bayle [and others]. [M. Bayle, rédacteur en chef]. Source: Wellcome Collection.
683/698 (page 675)
![îum morborum signis contingentibus assecutus fueris , iisque sæpius usus fue- ris, nullttm per omne vitæ tempus mor- bum experieris Duo autem sunt ægrotanîium généra , quæ universa animanüa affligunt, unuru quidem généré , alterum vero affectu , inter se dissimilia. At alimentorum cu- piditates ex repugnantibus deprehendes, dum, quæ vacuantur, eorum, quæ plena sunt, et quæ irnplent, vacuorum indica- tionem faciunt. Morbos autem omnes ex subcontrariis conflatos deprehendes , et morbos ex morbis oriundos. Convulsionibus succedens febris mor- bum compescit, capitis magnos dolores sanguis per aures, aut nares , copiose prorumpens. Convulsiones, melancholi- cis omnibus succedentes, melancbolias sedant. Et in summa quidem humanorum morborum radix caput est , ex eoque maximæ ægrotationes adveniunt. Cum enim toti corpori incumbat, eo^'^om- nium, quæ ingeruntur, reliquias, et te- nues humores, non secus ac cucurbitu- lam , atlrahere contingit. Intendere autem animuin oportet, ut ipsi in has partes præparatuspeculiariter vivas, et, adhibita diligentia , tam bene constituto ordine omnia apud te fiant, ut nullum ingruentis morbi incremen- tum accipiat, et neque rerum venerea- rum, neque diversorum eduliorum in- temperantia, neque somnis , maxime noxiis, minime exercitato corpore, utaris, sed signa, quæ in corpore fiunt, secutus, cujusque corporis occasionem conserves, ut eo, qui ingruit, morbo evitato, earum inedelarum usu, quas præscribo , sine ullo morbo vitam transigas. ATHENIENSIUM SENATüS CON- SULTUM. Senatus populusque Atheniensium sic censuit. Quandoquidem Hippocrates Cous, medicus, ab Æsculapio oriundus, summam benevolentiam in servandis Græcis ostendit, cum , peste a Barbaris in Græciara pervadente, demissis per loca suis discipulis, medelas indicavit, quibus qui uterenlur, instantem pestem secure effugere possent, quoque modo medicina, Græcis tradita, eos laborantes tuto servaret. Quin et exacte a se scripta de re medica in publicura emisit, cum multos essecuperet medicos, qui servare 675 possent. Persarum etiam rege ipsum ad honores, suis optimatibus æquales, et munera, quæ ipse Hippocrates optaret * accersente, Barbari pollicitationes, quod hostis et commun]s Græcorum inimicus erat, contempsit. Ut igitnr constet, po- pulum Atheniensem Græcis semper uti- liter consuluisse , utque dignam pro me- ritis Hippocrati gratiam référât, decrevit populus, ut is magnis mysteriis , non secus ac Hercules, Jovis filins, publiée initiaretur, et corona aurea mille aureo- rum coronaretur, coronam ipsam quin- quatribus magnis in gymnico certaminer præcone proclamante. Et omnibus Coo- rum liberis liceat, non secus ac Athé- nien sium , Athenis pubertatem agere , quod eorum patria ejusmodi virum pro- creavit. Hippocrates vero , ut civitatisr jure, et victu in Prytaneo toto vitæ tem- pore donetur. HIPPOCRATIS ORATIO AD ARAM. Yos alloquor o multi et multarum ur- biumincolæ, summaque dignitate consti- tuti, communi nomme Thessali ! Morta- les omnes duræ fati necessitati sunt ob- noxii, quæ, quod velit, pervim extor- quere potest. Quam enim ob causant nunc, cum proie mea fronde coronatus, ad Minervæ aram supplicanti similis , sedeam, quis sim, bis qui me non no- runt enarrare oportet. Hippocrates me- dicus, Cous, o viri, gravi, et lionesta de causa , me ipsum , et liberos , vestræ multitudini cognoscendos trado. Yos etiam mihi sane familiares estis, inter quos (re vera), plurimos, et in vestris urbibus, ut paucisexpediam, noti suiuus. Nomen vero meum ulterius, quam forma, processif. Id autem causæ ex arte mea, quæ sanitatem et vitam tuetur , fuisse videtur, quod non solum hominibus, qui vestram regionem incolunt, verum etiam multis Græcis, vobisfinitimis, notussum. Cur autem tantum negotium peragendum susceperim, jam referam. Atbeniensibus male vertat (viri Thes- sali), qui metropolim nostram Co in ser- vitutem redigentes, libertatem a majori- bus acceptam , privato sibi jure vindi- catif, neque cognationem revereri, quæ illis est cum Apolline, et Hercule, et ad Ænium, et Sunium, eorum liberos, per- venit, neque illis in mentent venit Her- culis beneficiorum, quæ vobis et nobis communis ille deus, et bene volens, in illos contulit. At vos per Jovem , sup- plicum curam gerentem, et per penates 43.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b28746922_0019_0683.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)