Materia medica Hippocratis : dissertatio inauguralis / [Joseph Mendel Raudnitz].
- Raudnitz, Joseph Mendel.
- Date:
- 1843
Licence: Public Domain Mark
Credit: Materia medica Hippocratis : dissertatio inauguralis / [Joseph Mendel Raudnitz]. Source: Wellcome Collection.
117/122 (page 107)
![1©? morum contemparationem (1190). Vinum deinde diffusum, perfrigeratum et excolatum, quo tenuius et debilius reddatur, commemorat (528). Vinum vero excolatum saccatum dicitur et saccis percolatum quod per infusum immittendum commen¬ dat contra uteri ulcera (628). Multo major usus erat vini pari aquae portione temperati, quem mixturae modum multi de meraciore potu sumendum contendunt etiam apud Hipp. loci multi, ubi contra anxietudinem, oscitationem, horrorem (1056, 1260), ad potiones in febre (339, 474) etc. commen¬ datur. Lac deinde cum vino pari aquae mixtura temperato: si intestino vulnerato spiritus infra ad vulnus procedit sine ma¬ nifesto sensu et pectus vacuatur (1053). Vinum cum lacte — olvoyahy et cum meile = /LiiXirjSrjg s. /LitXiyjJog mixtum ad collutiones praecipue uteri exulcerati adhibet (616, 629, 1230 etc.). Mustum, quod flatum movere et subducere dicit, tur¬ bationemque in ventre suo fervore excitare, alvumque deji¬ cere (358), contra oculi morbos (407) ejusque decoctum no¬ minibus tifjri/uu et oiqouov = sapam non raro variis in mor¬ bis commendatur (616, 665 etc.). Vina denique variis ex terris ab Hippocrate adhibita com¬ memoranda: Vinum Creticum (403), Tornium (476) Thasium (497), Mendesicum (Aegypt.) (539), Coum (546) et Pram- nium, vinum optimum ex Smyrnae regionibus (610). Vitis autem viniferae omnibus fere partibus Hipp. uteba¬ tur: folia et palmites in pesso (586) et cinis eorum ad uteri suffitus (668, 673); flores (— oivuv&i]} ad potiones non febricantibus in diarrhoeis (405), ad collutiones contra fluores nuiliebros (585, 668), oinanthumque ex vino cruentis vulneribus maxime idoneum dicitur (877). Uvarum racemos Hipp. calidos et humoros alvum deji¬ cientes praecipue quosdam albos habet. Dulces, inquit, po¬ tenter calefaciunt, quod multum jam calidi obtineant. Imma¬ turi vero minus calefaciunt, potu autem magis purgant. Uvae passae aestuosae sunt, alvum tamen dejiciunt (360). Vires](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b29294794_0117.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)