Materia medica Hippocratis : dissertatio inauguralis / [Joseph Mendel Raudnitz].
- Raudnitz, Joseph Mendel.
- Date:
- 1843
Licence: Public Domain Mark
Credit: Materia medica Hippocratis : dissertatio inauguralis / [Joseph Mendel Raudnitz]. Source: Wellcome Collection.
104/122 (page 94)
![UTOifirj. Poterium spinosum L., fam. Rosaceae$ a Graecis adhuc OTOiflida nominatum. Cujus semen Hipp. ad uteri suf¬ fitus (575) et sem. ex aqua et oleo coctum mammis asperis in cataplasmat, obducendum (666) commendat. MvQ6ivrj. Myrtus communis L., fam. Myrtaceae, patr. Europa austral. Dioscorides multos indicit morbos, contra quos ejus vis roborans et adstringens utilis esse dicitur. Hipp. com¬ mendat folia et baccas ad usum internum: contra alvi pro¬ fluvia (405), ad educendas lochias (572), atque omnino ad potiones hystericas; nomine deinde /uv^nduvov Myrti excre¬ scens quoddam ad partum accelerandum (603); externum: ad cataplasm. (584), ad fomenta frigida in prolapsu uteri completa (564, 656), metrorrhagia (662), si nervi foras pro¬ mineant, quae scrota vocantur (671) et in prolapsu ani (888), ad uteri suffitum, ut osculum clausum aperiatur etc. (265, 686) et in pesso contra prolapsum uteri (687)., ad collutio¬ nes uteri: expurgandi causa (599, 633), contra uteri ulcera (627), metrorrhagiam (668, 669), aphthas in pudendis (58l) et frigidissimum decoctum ex baccis ad pudenda perfundenda contra prolapsum uteri et dolorem (655) et ulcera in pu¬ dendis (674). ]\1v(jqivuv denique in cataplasm. ad tendinem praecisum (880), quam Grimmius et Sprengelius ad Dioscoridem se re¬ vocantes pro Rusco oculento, plerique contra pro Myrto communi sumunt. ’EXe)utg(p a6uov. Salvia offinalis L., fam. Labiatae, patr. Europa au¬ stral. a veteribus contra molimina nervosa, paralysin, fluorem album etc. existimabatur ita ut Salvare medicus, a quo no¬ men Salviae derivatur, exvocare dicatur „cur moriatur horno cui Salvia crescit in horto !u](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b29294794_0104.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)