Materia medica Hippocratis : dissertatio inauguralis / [Joseph Mendel Raudnitz].
- Raudnitz, Joseph Mendel.
- Date:
- 1843
Licence: Public Domain Mark
Credit: Materia medica Hippocratis : dissertatio inauguralis / [Joseph Mendel Raudnitz]. Source: Wellcome Collection.
103/122 (page 93)
![semen nomine Cynosbati officinales erant; folia ad cataplas¬ mata in tumoribus inflammatis Hipp. exhibuit (875). Hic denique unguentum commemorandum seu oleum ro¬ saceum, in quo plurimae rosae sunt maceratae, nihilque aliud praeter rosas additur, ab Hipp. saepissime ad usum exter¬ num praecipueque in pessariis ut purgans (660, 682 etc.) re- commendatum, quod jam Trajanos exhibuisse, Homerus narrat. Kv 6 03 vi a. Pyrus Cydonia L., fam. Rosaceae. Cujus nomen a Cydone, Cretae insulae urbe derivatur. Plinius narrat, Ro¬ manos fructus odoris bene olentis causa in conclavis admis¬ sioni destitutis et simulacris noctium consciis impositos fuisse. Cujus fructus adstringere neque alvum dejicere dicit Hipp. (360), qui eorum decoctum usurpat ad potiones contra diar¬ rhoeam in febribus ardentibus (497) atque omnino ad in¬ testinorum difficultatem (637). Aliud Cydoniae genus nomine OTQnvfrlov ut emolliens in pesso contra os uteri induratum exhibuit (265). MeGrtiha. Cujus duo Theophrastus describit genera: Mespilus germanica L. et Mespilus tanacetifolia Smith, quae in Graecia nascuntur. Cujus fructus alvum sistere et acer¬ bos esse Hippocr. dicit (360), qui eos contra alvi profluvia usurpat (405). Hic et u{uafa]Xldtg commemorandi ab Hipp. ad lac pro¬ vocandum cum sesamo et hordeo trimestri (608) usurpati, quos Gal. in Exeg. dicit Mespili esse speciem quandam, quae Dioseoride enif,n]hda et otiaviov vocatur plurimumque in Italia nascitur. Ovov. Sorbus domestica L., fam. Rosaceae, antea ut ad- stringens officinalis. Cujus Hipp. fructus pariter ac Mespili locis ibi citatis contra alvi profluvia commendat.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b29294794_0103.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)