De mercurio dulci novaque eum adhibendi methodo : dissertatio inauguralis medica ... / auctor Carolus Exner.
- Exner, Carl.
- Date:
- 1830
Licence: Public Domain Mark
Credit: De mercurio dulci novaque eum adhibendi methodo : dissertatio inauguralis medica ... / auctor Carolus Exner. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
32/38 (page 32)
![praefecto impetrata calonielas gradatim adhibendi, viginti cpiatuor doses continuas exhibui, quibus fa- ctum est, ut brevi tempore sanatus homo nosoco- mium derelinquere posset. Postea in hoc eodem nosocomio permulti et diversi secundarii invetera- tique, plus miiiusve aperti morbi syphilitici, qui aliis medendi methodis restiterant, vel recidivi eva- serant, hac methodo prospere sunt sanati. Certum argumentum, quod calomelas ita adhi- bitum tenacissimos morbos tuto «anare atque ma- ximis dosibus haustum cum debitis cautelis sine detrimento aut graviori effectu sustineri, haec morbi historia offert: J. V, F. XXllI annos natus, mediocris corpo- ris constitutionis, usque ad decimum annum minus lirma valetudine usus, (scrophulosi laborans) ante XVlll menses coitu impuro urcthroblennorrhoeam et ulcera syphilitica pone ac circa glandis coronam conceperat. Quae mala frustra ijnpugnata, ])rollu- vium ichorosum modicum ex urethra reliquerant, et quamquam praej>utium partis sinistrae a frenulo inde per semicirculum cum glandis coronae coalue- rat, tamen dextrum dimidium pone et circa glandis coronam, ubi ulcera haud ad praeputium usque proecesserant, ulcere syphilitico superficiali, rubro, ichoroso infectum mansit, quod jier integrum an- num non mutabatur. His morbis persistentibus, sed mitigatis aegrotus citra infectionem recentem ulceribus faucium secundariis, iisque mercurii usu largiori sublatis, pluribus in locis corporis herpete syphilitico corripiebatur, praesertim in pectore, facie et humeris. De triplici malo die Xll. M. Decbr. MDCCCXXIX consultatus, eandem curandi ratio- nem administravi. Aegrotus, omnibus praeceptis accuratissime obsecutus, in dies convalescens, Qntra X dies enim profluvium urethrae, intra XX cetera morbi symptomata tollebantur) viginti octo doses- calomelanos deinceps auctas sumere potuit conti- nuas. Juvenis plena sanitate usque ad hodiernum, quod scio, diem laetatur. IV. %](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22482088_0034.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)