De tympanitide : dissertatio inauguralis medica ... / auctor Ferdin. Schmidt.
- Schmidt, Ferdinand.
- Date:
- 1825
Licence: Public Domain Mark
Credit: De tympanitide : dissertatio inauguralis medica ... / auctor Ferdin. Schmidt. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
8/32 (page 8)
![\ earum, a medicis veterrimis diligenter sunt obser-v vatae, et Hippocrates libellum proprium de flati- bus (negi yiHJcov')' scripsit, quo cognosci potest, quanti momenti spiritum (nvtv/xa) intra corpus ha- buit, dicit enim in hoc libello: a triplici nutri- mento corpora tum hominum, tum reliquorum animantium sustentari, quae sint: cibus, potus et spiritus in corpore flatus (qpiW), extra corpus aer (cefjp) vocatus, hunc spiritum ex omnibuS quae corpori accidant maximum et autorem et domi- num esse, et omnia inter coelum et terram spi- ritu repleri. Pulcherrime deinde aeris effectus ma- gnos in mare, in anni tempestates, in solis lunae et astrorum cursum, in ignem, etiamque in ani- mantia in mare viventia describit. Mortalibus 3 ut em, inquit porro Hippocrates, vitae, et ae- grotis morborum solus is est autor, et alio loco: igitur verisimile est, morbos jion alicunde unquam evenire, quam in- de, si is aut plus aut minus, aut cumula- tior, aut morbidis sordibus inquinatior in corpus se ingerat. Tum omnes febres, et communes, et sporadicas, symptomataque earum, horrorem, ardorem, tremores, oris hiatum, articu- lorum exsolutionem, sudores, dolores capitis, et pulsus temporum ex hac causa declarat. Deinde volvulos, intestinorum agitationes, tormina atque qppilationes, oculorum et aurium affectiones, gravedinem et raucedinem, e spiritu, aut ad alie- nas partes aggresso, aut accumulato, aut inquina- to, deducit, nec minus rupturas, aquam intercu- tem, stuporem, siderationem, morbum sacrum, somnum et insomniam. Talium morborum trium cum abdominis in- flatione praecipue meminit Hippocrates, qui sunt: hydrops siccus, (vdgoox}) $, tympania, tum morbus siccus *) (auccvrt]} avavrbq voffoe) s. cholera I) Hipp, de morbis L. 2. p. h2. Foes.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22485235_0010.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)