Therapia generalis : dissertatio inauguralis ... / conscripsit Antonius Rössler.
- Rössler, Antonius.
- Date:
- 1843
Licence: Public Domain Mark
Credit: Therapia generalis : dissertatio inauguralis ... / conscripsit Antonius Rössler. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
3/48
![§. 1. Therapia est illa scientiae medicae'pars, quae praecar- vendoruni, mitigandorum et sanandorum] morborum cognitione ab- solvitur. §. 2. Dividitur therapia in generalem et specialem. Generali» docet principia et methodos sanandi generalis. Spccza/es principio- rum horum et methodorum ad singulos morbos applicationem ex- ponit. §. 3. Scopus igitur therapiae est morbos futuros praecavere* contractos radicitus tollere, aut, si id amplius non conceditur, mi- tigare. IVeque quidem in morbis, pro insanabilibus habitis medicus animum mittat, sed omni studio in eorum profligationem adlaboret, plnrimi enim morbi •— vel ne fortassis omnes — relative tantum^ insanabiles sunt. §. 4. Ut medicus scopum suum praefixum, quantum fieri po- test, consequatur, ante omnia morbum praesentem cognoscere eunv oportet, quod examine aegrorum rationali exigi ut optime potest. Comperta exinde symptomata inter se sunt combinanda, his deinde diagnosis et prognosis, ac ultimo indicatio est, superstruenda. I. Examen aegrorum^ §. 5 Methodus examinandi duplex est, genetica et analytlen^.. Prior morbum ab origine usqne ad statum praesentem excipit: al- tera vero omnia symptomata praesentia indagat, mente et cogitatione comprehendit, et exortam deinde imaginem cum aliis morborum formis sibi similibus comparat. Hae duae methodi sunt invicem uniendae, et in investigatione certus ordo est observandus. §. &. Genetica methodus bifariam discedit. Prima pars eo ten- dit, ut ratione cognitam habeamus individualitatem aegri, quo spec- tat : Constitutio individualis seu habitus externus, aetas sexus, tem- peramentum, idiosynorasia, diatheses, consuetudo, opificia et ne- gotia aegrorum, mentis occupationes, patria, mores patrii, locus domicilii, morbi jam perpessi et eorum exitus. Haec omnia summi sunt momenti, praecipue in morbis chronicis. Altera pars occupatur narratione ipsius aegri, qui absque gravi causa non interrumpatur, ne essentialis aliquid omittat. Eruantur simul tempus et cirscumstantiae, queis morbus exordium sumsif,. dein causa, quam aeger ipse accusat* Ex enarratis et observatis-](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22389301_0005.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)