De morbis infantum in genere : dissertatio inauguralis medica ... / auctor Hermannus Quincke.
- Quincke, Hermann, 1808-
- Date:
- 1829
Licence: Public Domain Mark
Credit: De morbis infantum in genere : dissertatio inauguralis medica ... / auctor Hermannus Quincke. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
7/38
![nus fibrae muscularis energia augetur. Assimilatio- nis organorum vis etiam multum increscit, ventri- culus et intestinorum tubus, qui primum mitiora tantum alimenta ferunt, sensim sensimque victui fir- miori et severiori assuescunt, quem vasa absorbentia haud amplius repugnant, sed bene coctum san- guini advehunt, cujus integritas atque, ut ita dicam, irritabilitas respiratione altiore ac fortiore augetur. Attamen minor systematis lymphatici et capillaris energia e majore albuminis copia, qua infantes gau- dent, intelligitur, quum hoc nondum satis ad ma- teriae fibrinae dignitatem perduci possit. Quam ob rem etiam organon, quod totum est albuminosum, nempe cerebrum magnitudinis respectu fere omnia superat. Nec minus energia deficiens in violenta ac celeri, sed turbida atque minus intensa reactione orga- nismi infantilis contra stimulos externos apparet1). §. 3. Nec minoris momenti pro infantium natura pe- culiari et seminiis morbosis mihi evolutiones orga- nismi periodicae, quae occurrunt earumque incauta aut imprudens cura esse videtur. Primum partus magnum effectum in tenerum et novi vitae medii insuetum foetum habeat necesse est, deinde autem dentitio atque inde elucens naturae praeceptum so- lidioris victus, cum congestionibus, nervorumque sen- sibilitate aucta haud parvam mutationem producit. Qua de re autem postea , hic pauca tantum de partu. Non ad embryonis formationem respiciens, tantum de foetus maturi et neonati differentia sermonem fa- ciam 2). Qui antea a matre materiem nutriendi et crescendi; a placenta chylum et oxygeriium; calo- rem aequalem a balneo tepido, cui innatavit, acce- pit. Nunquam adhuc, aut si liquoris amnii degluti- tioni adsentire volumus 3) raro tubus intestinorum cibos digessit, hepar sanguini reservando aeque, quam 1) cf. Hufeland, 1. c. p. 292. liarimann, 1. c. p. 400. 2) cf. Ilcnkc, 1. c. p. 20. Hufeland, I. c. p. 404. J. ?) cf. Malfatti, I. c. p. 10. Jorg, t. c. p. 87. »<]. Fr. Wu- menbach, institut. physiolt Gott. 1821. p. 484.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22484711_0007.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)